Joel 1
Joel 1 Latin
1verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel

2audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum

3super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae

4residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo

5expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

6gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis

7posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius

8plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae

9periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini

10depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum

11confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

12vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

13accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio

14sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum

15a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

16numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio

17conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum

18quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt

19ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis

20sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Hosea 14
Top of Page
Top of Page