Isaias 1
Isaiah 1 Latin
1visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda

2audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

3cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

4vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum

5super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens

6a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

7terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili

8et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur

9nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

10audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae

11quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui

12cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis

13ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri

14kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens

15et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

16lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

17discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam

18et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

19si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

20quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

21quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae

22argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua

23principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos

24propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis

25et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum

26et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis

27Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia

28et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

29confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis

30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua

31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Song of Solomon 8
Top of Page
Top of Page