Ad Galatas 1
Galatians 1 Latin
1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis 2et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae

3gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo 4qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri 5cui est gloria in saecula saeculorum amen

6miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium 7quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi 8sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit 9sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit

10modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

11notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem 12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi

13audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam 14et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum 15cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 16ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini 17neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum

18deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim 19alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini 20quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior 21deinde veni in partes Syriae et Ciliciae 22eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo 23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat 24et in me clarificabant Deum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
2 Corinthians 13
Top of Page
Top of Page