Ad Colossenses 1
Colossians 1 Latin
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

2his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

3gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes 4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii 6quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu 8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

9ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali 10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei 11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio 12gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

13qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 14in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

15qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae 16quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant 18et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens 19quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare 20et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

21et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

24qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia 25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei 26mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius 27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae 28quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu 29in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Philippians 4
Top of Page
Top of Page