Ad Timotheum I 2
1 Timothy 2 Latin
1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 3hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 5unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 6qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 7in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

8volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona 11mulier in silentio discat cum omni subiectione 12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13Adam enim primus formatus est deinde Eva 14et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 15salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
1 Timothy 1
Top of Page
Top of Page